- CAUNUS
- I.CAUNUSCariae oppid. maritimum ad Calbin fluv. versus Glaucum sinum, vix 50. milliar. a Rhodo Insul. Sub Tureis, cum toto tractu 140. milliar. a Macra in Occasum, in ora sinus Macrensis.Nunc la Rossa. Sophian. Huius meminit Strabo, l. 14. aestate et autumnô, ut ipseait, ad habitandum gravis, ob calorem et pomorum copiam. Ob id Caunii sub pestilenti caelo esse dicuntur. Hos cum intutus esset Stratonicus Citharoedus, homosalibus plenus, illam, ex 6. Il. v. 46. versiculum in eos protnlit:Ο῞ιη περ φύλλων γενεὴ, τοίηδε καὶ ἀνδρῶν,Id est,Tale quidem genus est bominum, quale est folicrum.Colorem videlicer, quô omnes palebant, fugillans. Caunii vero cum hominem incessissent acrius, quod urbem, ut morbidam carperet, Ego, inquit, morbidam dicere ausim, ubi mortui ambulam? Urbavius multo acriusque, quam prius illudens. Haec Strabo, ubi supra. Ab hac civitate vehebantur fici Cauneae dictae. Cicer. l. 2. de Drivinatione. Cum M.Crassus exetcitum Brundnisii imponerer, quidam in portu caricas Caunô advectas vendens Cauneds clamitabat, ac si dixisset (praesagiens futuram cladem, in qua Crassus occubnit) Cave ne eas. Vide Stephan. Est etiam Caunus Doridis oppid. Ptol. Magri dicitur Otivario. Item Cratae urbs, nec non Hispaniae mons in Celtibris, Moncayo hodie, aliquando quoque Caci mons dicuts. Baudrando in Arragonia, versusconfinium Castellae veteris 2. leuc. a Turiasone in Austrum, 6. ab Ibero fluv. Item Aeolica urbs, Athenaeo.II.CAUNUSfil Mileti et Cyanes, qui cum a Byblide sorore perdite am aretur, sponte patriam amisit, et in Cariae littore e regione Rhodi urbem condidit, quamde nomine suo Caunum appellavit. Vide Ovid. Mit. l. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.